CONCHA Purpuraria

CONCHA Purpuraria
CONCHA Purpuraria
Hebr. chilzon (quae vox alias in genere Cochleam denotat,) Deuteronom. c. 33. v 19. in Paraphrasi Ionathanis dicitur, quod cochlea concham hanc incolens simillilima fit cochleae terrestri. Uti testatir Bellonius, qui Cochleas purpurarisas adhuc vivas saepius viderat his verbis: Eius concha cochleam terrestrem penitus reserret, nisi clavata esset, et canalem ad latus, quâ linguam exserit, haberet. Cornua limacum more attollit, atque eôvem pactô serpit, iisdemque cornibus iter sibi praetendit. Hae quamvis in petris frequentius, tamen etiam in arena proveniunt, Oppianus, Halientic. l. 1. v. 314.
Πολλὰ μὲν εν πέτρῃσι, τὰ δ᾿ εν ψαμάθοιςσν νέμον ται,
Νειρῖται, ςρόμβων τε γένος, καὶ πορφύραι ἀυταί
Multa quidem cochlearum genera in petris, alia autem in arenis pascuntur,
Neritae, siromborumque genus et ipsae purpurae.
Unde inter thesauros absconditos arenae, Zabulonitis promissos, d. l. ctiam purpuram numerant Magistri. Purpurarium certe Iudaeae littus, a Tyri scalis usque ad Chaipham extensum esse, diximus retro in voce Chaipha. Quamdiu etiam Cochlea haec purpuraria, tamdiu et concha eius seu theca crescit, quae cum sex aut 7. annos vivat, in concha, tot orbes habet, quot annos agit. Aristot. Histor. l. 5. c. 5. Ζῆ γὰρ ἡ πορφύρα περὶ ἔτη ἔξ, καὶ καθ᾿ ἕκαςον ἐνεαντὸν φανερά ἐςιν ἡ αὐξησις, τοῖς διαςήμασι τοῖς εν τῷ ὀςράκῳ τῆς ἕλικος. In quem sensum Plin. l. 9. c. 36. extr. purpuram, cum buccino conferens: Clavatum est (purpurae rostrum) ad turbinem usque aculeis in orbem septenis fere, qui non sunt buccino: Sed utrisque orbes totidem quot habeant annos. Piscatio eius, in Mari Mediterraneo fieri solita est, non in lacn Asphaltite, ut scribit Maimonides, ad locum Nummer. c. 15. v. 38. ubi de Iudaeorum fimbriis, quibus vittam purpuream iubebantur assuere, agens quomodo in illius cochleae sanguine lana tingatur, sic docet: Cum fimbriarum prupuram infecturi sunt, lanam sumunt, quam in calce maceratam et subinde lotam, donec sit nitida, in sapone olixant, atque aliis huiusmodi ---- ut lana colorem imbibat. Quô factô sanguinem τȏυ chilzon afferunt ---- atri sanguinis, instar atramenti, qui in Mari salso reperitur. Et sanguinem in cortina ponunt cum pigmentis variis, cimolia puta, atque allis huiusmodi; pro more infectorum. Et postquam elixus est, lanam in eam immergunt, donec caelo fiat concolor. Cum vero capiebantur hae conchae, dabatur opera, ut vivae contunderentur. Philosophus ubi supra, Σπουδάζουσι δὲ ζώσας κόπτειν. Ἐὰν γὰρ πρὶν κόπτειν πρότερον ἀποθάνη, συνεζεμεῖ τὸ ἀνθος. Nemper si repetitis ictibus percuteretur, succi florem (quem in mediis faucibus, ἀνὰ μέσον τȏυ μἡκωνος καὶ τȏυ τραχήλου, inter cirrum et spodylum habent hae cochleae) amittebat, sive is prorsus efflueret, aut in massam corporis spargeretur, atque eâ ratione ad lanarum infecturas fieret inutilis. Unde Eustathius, Il. e. mortem ab Homero vult purpuream, πορφύρεον θάνατον, vocari, non solum propter sanguinem, qui coloris est nigti seu purpurei, sed et τὸν ἐκ μιᾶς, πληγῆς, mortem unô ictu inflictam, qua de re, ut et plura huc pertinentia vide apud Plin. l. 9. c. 35. et seqq. Sam. Bochartum, Hieroz. Part priore, l. 5. c. 2. et seqq. nec non hîc passim, ubi de vocibus Argavan, Purpura, Thechelet etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • COCHLEA — I. COCHLEA Graece κόχλος, ex Hebr. thachla, unde Graeci κάχλη et κάλχη, pro purpura, hincque κόχλος et κογχύλιον, sepeciatim de purpuraria concha, sormaverunt. Perictyone Pythagorica, l. de Concinnitate mul. Διφᾶςθαι εἵματα ἐοικότα λίην καὶ… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PURPURA — proprie concha, cuius liquore olim vestes tingebantur. Cn. Mattius in Mimiambis, apud A. Gellium, l. 20. c. 9. Iam tonsiles tapetes ebrii fucô, Quos concha purpura imbuens venenavit. Dico, olim; quia Veterum Purpura nobis periit ut infra… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”